

Liber Deuteronomii*
Caput 34: Versus 1
Ascendit ergo.Tam Moyses quam caeteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, praevidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quae in Christo data est, et virtutum collatione et coelestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suae redemptionis inde eos liberaret.Ostenditque ei.Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris praesignavit, sed neminem ad perfectum duxit.